MONENDA vel potius OPTANDA CURTII SMOLAK Latinitatis vivae fautoris
1.Linguam Latinam LINGUAM esse discant nec speciem quandam aenigmatis veluti ‘Sudoku’ quod vocatur.
1.1 Lingua Latina viva, quantum fieri poterit, praesentetur
1.2 Textus magna voce praelegantur releganturque et a magistris et a discipulis
1.3 Quantitates syllabarum observandae sunt, cum multum conferant ad significatum comprehendendum (veni [spondaeus], “ich kam / bin gekommen” vs. veni [iambus] “komm!”)
1.4 Ad significatum comprehendendum nihil differt, utrum pronuntiatio sonorum quorundam morem ‘classicorum’, pronuntiatum scilicet restitutum, sequatur, an ecclesiasticorum, an Italorum vel Dacoromanorum (liket vs. licet vs. litschet). Maxime cavendum, ne textus Latini mediae vel infimae aetatis ratione classicorum legantur, quia ea persaepe lusi sonorum sicut assonantiae vel verborum ioci pereunt (velut apud Archipoetam: puellarum dECor / saltim corde moechor = mECor; vel in Cantu Diei Irae: me sequeStra / parte dextra = deStra)
1.5 Verborum iuncturae discantur magis quam singulae voces, e.g. iunctura quae est ‘bene venisti(s)’ (‘willkommen’) ne disiungatur, velut quaeratur, quae orationis partes quaeve verborum formae sint ‘bene’ vel ‘venisti‘
2. Monenda specialia:
- Formam ablativi numeri singularis (pluralis plane deest) adiectivi quod est ‘MEMOR’ semper esse ‘memorI’ discant neque umquam ‘memore’ ut passim putant, falso quidem
- Adverbiorum in litteras, quae sunt – EA, desinentium syllabae ultimae, scilicet –A, semper LONGAE sunt metiendae neque breves: sunt enim ablativi modi generis feminini neque neutra pluralia, ut passim putant, falso quidem
- Iunctura quae est ‘E REGIONE (addidto genitivo sive adiectivo /pronomine possissivo) theodisce vertatur ‘gegenüber’ (e.g. e regione pontis, “gegenüber der Brücke”, e regione tua, „dir gegenüber“, „in / aus deiner Richtung“)
- Praepostio, quae est APUD, in litteris antiquitatis exeuntis vel medii aevi vel etiam aetatis renascentium litterarum antiquarum, cum nominibus propriis urbium, oppidorum, vicorum praeponitur, locum casus locativi vel ablativi loci tenet, ut theodisce praepositione quae est ‚IN‘ reddenda sit neque, ut saepius quidem fit, falso vero, voce quae est ‚BEI‘; e.g. ‚apud Canrnuntum‘ idem valet atque aetate classicorum ‚Carnunti‘. Sin vicinitatem loci indicare voluerunt, scribendum fuit ‚iuxta‘ vel ‚circa‘, e.g. ‘iuxta Carnuntum’; extra ordinem vagatur forma quae est ‘PARISIUS’, semper pro locativo, sc. Lutetiae Parisiorum, posita.
- Adverbium quod est ‘NIMIS’ in litteris antiquitatis exeuntis vel medii aevi vi debilitata idem significat atque ‘valde’ neque res quasdam actusue modum solitum excedentes
Linguam Latinam non modo ROMANORUM esse experiantur, sed EUROPAEORUM occidentalium nec antiquorum solum, verum etiam posteriorum: quorum pars multo maior est
Vindobonae, Kal. Mart. Anno p. Chr. n. MMXIX
Schreib einen Kommentar
Erstellt am 22.03.19 von Julius
Monenda Curtii Smolak
MONENDA vel potius OPTANDA CURTII SMOLAK Latinitatis vivae fautoris
1.Linguam Latinam LINGUAM esse discant nec speciem quandam aenigmatis veluti ‘Sudoku’ quod vocatur.
1.1 Lingua Latina viva, quantum fieri poterit, praesentetur
1.2 Textus magna voce praelegantur releganturque et a magistris et a discipulis
1.3 Quantitates syllabarum observandae sunt, cum multum conferant ad significatum comprehendendum (veni [spondaeus], “ich kam / bin gekommen” vs. veni [iambus] “komm!”)
1.4 Ad significatum comprehendendum nihil differt, utrum pronuntiatio sonorum quorundam morem ‘classicorum’, pronuntiatum scilicet restitutum, sequatur, an ecclesiasticorum, an Italorum vel Dacoromanorum (liket vs. licet vs. litschet). Maxime cavendum, ne textus Latini mediae vel infimae aetatis ratione classicorum legantur, quia ea persaepe lusi sonorum sicut assonantiae vel verborum ioci pereunt (velut apud Archipoetam: puellarum dECor / saltim corde moechor = mECor; vel in Cantu Diei Irae: me sequeStra / parte dextra = deStra)
1.5 Verborum iuncturae discantur magis quam singulae voces, e.g. iunctura quae est ‘bene venisti(s)’ (‘willkommen’) ne disiungatur, velut quaeratur, quae orationis partes quaeve verborum formae sint ‘bene’ vel ‘venisti‘
2. Monenda specialia:
Linguam Latinam non modo ROMANORUM esse experiantur, sed EUROPAEORUM occidentalium nec antiquorum solum, verum etiam posteriorum: quorum pars multo maior est
Vindobonae, Kal. Mart. Anno p. Chr. n. MMXIX
Kategorie: Hilfreiches
Neueste Beiträge
Neueste Kommentare